- CLANGOR
- CLANGORa Clamore differt, quod hic semper aliquid significet. Unde apud Statium, Theb. l. 4. v. 789.At puer in gremio vernae telluris, et altôGramine, nunc faciles sternit procursibus berbasIn vultum nitens: caram modo lactis egenoNutricem clangore ciens ----ait vetus Schol. Cuius nullus sensus. Ideo noluit clamorem dicere, ut indiceret, nihil intelligt potuisse, nam et clamor ordinarie aliquid dicit. Est autem Clangor sonus acutus cum magno. Unde tubis praecipue datur. Virg. l. 8. Aen. v. 526.Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.Et Val. Flaccus, l. 3. v. 348.---- --- ter inhorruit aetherLuctificum clangente tubâ ----Hinc Fortunatianus, Dialect. Donec perveniatur eo, ut res cum sono verbt aliqua similitudine conveniat, ut cum dicimus aeris tinnitum, equorum hinnitum, ovorum balatum, tubarum clangorem, stridorem catenarum. Perspicis enim haec verba ita sonare, ut ipsae res, quae his significantur. Transfertur dein ad alia, ut sonum maris rupibus cavis illisi. Accius, d. l. supra in voce Clamare. At prope sigillatim vox gruum clamorem notat. Quomodo legit Barthius ex membranis priscis apud Lucretium, l. 4. v. 181.Parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quamClangor, in aethereis dispersus nubibus Austro.Sic Claudianus, de Bello Gildon. v. 475.Ingenti clangore omnes aestiva relinquunt.Thracia, cum tepido permutant Strymona Nilo.Nempe a κλάζω est, quod verbum de gruibus proprie, sicut κράζειν de corvis, usurpârunt Graeci, uti videre est apud Eustathium, ad Homer. passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.